Psalm 141 Latin 1Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum. 5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. 6Absorpti sunt juncti petræ judices eorum ; audient verba mea, quoniam potuerunt. 7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam. 9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |