1 Corinthians 7 Latin 1De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
2propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.
3Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
4Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
5Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
6Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
7Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic. 8Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. 9Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. 10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : 11quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. 12Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. 13Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : 14sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. 15Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus. 16Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ? 17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. 18Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur. 19Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei. 20Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. 21Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere. 22Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. 23Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum. 24Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. 25De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. 26Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. 27Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem. 28Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. 29Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint : 30et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes : 31et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi. 32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. 33Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. 34Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. 35Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. 36Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat. 37Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. 38Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit. 39Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino. 40Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |