1 Chronicles 21 Latin 1Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
2Dixitque David ad Joab, et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
3Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ?
4Sed sermo regis magis prævaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem,
5deditque David numerum eorum, quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
6Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exequeretur regis imperium. 7Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël. 8Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi. 9Et locutus est Dominus ad Gad videntem David, dicens : 10Vade, et loquere ad David, et dic ei : Hæc dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi. 11Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Hæc dicit Doinus : Elige, quod volueris : 12aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angleum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me. 13Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiæ premunt : sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum. 14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum. 15Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo, qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi. 16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse, quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram. 17Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ; ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur. 18Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi. 19Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. 20Porro Ornan cum suspexisset, et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum. 21Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram. 22Dixitque ei David : Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo. 23Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens præbebo. 24Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita. 25Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos. 26Et ædificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti. 27Præcepitque Dominus angelo : et convertit gladium suum in vaginam. 28Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusæi, immolavit ibi victimas. 29Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon. 30Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |